CICERÓN, DE LEGIBUS XVIII, 40 (con anotaciones y traducción)

Huic iussa tria sunt: ut adsit, nam gravitatem res habet, cum frequens ordo* est; ut loco* dicat, id est rogatus*; ut modo*, ne sit infinitus. Nam brevitas non modo senatoris sed etiam oratoris magna laus est in sententia, nec est umquam longa oratione utendum* — quod* fit ambitione saepissime —, nisi aut peccante senatu* nullo magistratu adiuvante* tolli diem* utile est, aut cum tanta causa est ut* opus sit oratoris copia* vel ad hortandum* vel ad docendum*; quorum* generum in utroque magnus noster Cato est.

(Cicerón, De legibus XVIII, 40)

Notas y traducción ▼