SÉNECA, CARTAS MORALES A LUCILIO XLVII, 17 (con notas y traducción )

Ostende quis* non sit servus: alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes timori. Dabo* consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum: nulla servitus turpior* est quam voluntaria. Quare non est quod* fastidiosi isti te deterreant quominus servis tuis hilarem* te praestes et non superbe superiorem*: colant potius te quam timeant. Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi, "colant potius dominum quam timeant".

(Séneca, Cartas morales a Lucilio XLVII, 17)

Notas y traducción ▼