HIGINO: FÁBULAS, XXXII. MEGARA

Hércules es vendido como esclavo a la reina Omphalé 

1   Hercules cum ad canem tricipitem esset missus ab Eurystheo rege et Lycus Neptuni filius putasset eum periisse, Megaram Creontis filiam uxorem eius et filios Therimachum et Ophiten interficere uoluit et regnum occupare.

2   Hercules eo interuenit et Lycum interfecit: postea ab Iunone insania obiecta, Megaram et filios Therimachum et Ophiten interfecit.

3   Postquam suae mentis compos est factus, ab Apolline petiit dari sibi responsum quomodo scelus purgaret; cui Apollo sortem quod reddere noluit, Hercules iratus de fano eius tripodem sustulit, quem postea Iouis iussu reddidit, et nolentem sortem dare iussit.

4   Hercules ob id a Mercurio Omphalae reginae in seruitutem datus est.

(Higino: Fábulas, XXXII.  Megara, Bibliotheca Augustana)