CLXXVIII. EVROPA.
1 Europa Argiopes et Agenoris filia Sidonia. hanc Iuppiter in taurum conuersus a Sidone Cretam transportauit et ex ea procreauit Minoem Sarpedonem Rhadamanthum.
2 Huius pater Agenor suos filios misit ut sororem reducerent aut ipsi in suum conspectum non redirent.
3 Phoenix in Africam est profectus, ibique remansit; inde Afri Poeni sunt appellati. Cilix suo nomine Ciliciae nomen indidit.
4 Cadmus cum erraret, Delphos deuenit; ibi responsum accepit ut a pastoribus bouem emeret qui lunae signum in latere haberet, eumque ante se ageret; ubi decubuisset, ibi fatum esse eum oppidum condere et ibi regnare.
5 Cadmus sorte audita cum imperata perfecisset et aquam quaereret, ad fontem Castalium uenit, quem draco Martis filius custodiebat. qui cum socios Cadmi interfecisset a Cadmo lapide est interfectus, dentesque eius Minerua monstrante sparsit et arauit, unde Spartoe sunt enati.
6 Qui inter se pugnarunt. ex quibus quinque superfuerunt, id est Chthonius Vdaeus Hyperenor Pelorus et Echion. ex boue autem quem secutus fuerat Boeotia est appellata.
XLI. MINOS
1 Minos Iouis et Europae filius cum Atheniensibus belligerauit, cuius filius Androgeus in pugna est occisus. qui posteaquam Athenienses uicit, uectigales Minois esse coeperunt; instituit autem ut anno uno quoque septenos liberos suos Minotauro ad epulandum mitterent.
2 Theseus posteaquam a Troezene uenerat et audit quanta calamitate ciuitas afficeretur, uoluntarie se ad Minotaurum pollicitus est ire.
3 Quem pater cum mitteret, praedixit ei ut si uictor reuerteretur uela candida in nauem haberet; qui autem ad Minotaurum mittebantur uelis atris nauigabant.
CVI. HECTORIS LYTRA
1 Agamemnon Briseidam Brisae sacerdotis filiam ex Moesia captiuam propter formae dignitatem, quam Achilles ceperat, ab Achille abduxit eo tempore quo Chryseida Chrysi sacerdoti Apollinis Zminthei reddidit; quam ob iram Achilles in proelium non prodibat sed cithara in tabernaculo se exercebat.
2 Quod cum Argiui ab Hectore fugarentur, Achilles obiurgatus a Patroclo arma sua ei tradidit, quibus ille Troianos fugauit, aestimantes Achillem esse, Sarpedonemque Iouis et Europae filium occidit. postea ipse Patroclus ab Hectore interficitur, armaque eius sunt detracta Patroclo occiso.
3 Achilles cum Agamemnone redit in gratiam, Briseidamque ei reddidit. tum contra Hectorem cum inermis prodisset, Thetis mater a Vulcano arma ei impetrauit, quae Nereides per mare attulerunt.
4 Quibus armis ille Hectorem occidit astrictumque ad currum traxit circa muros Troianorum, quem sepeliendum cum patri nollet dare, Priamus Iouis iussu duce Mercurio in castra Danaorum uenit et filii corpus auro repensum accepit, quem sepulturae tradidit.
CLV. IOVIS FILII
1 Liber ex Proserpina, quem Titanes carpserunt. Hercules ex Alcumena. Liber ex Semele Cadmi et Harmoniae filia. Castor et Pollux ex Leda Thestii filia. Argus ex Nioba Phoronei filia. Epaphus ex Io Inachi filia.
2 Perseus ex Danae Acrisii filia. Zethus et Amphion ex Antiopa Nyctei filia. Minos Sarpedon et Rhadamanthus ex Europa Agenoris filia. Hellen ex Pyrrhe Epimethei filia.
3 Aethlius ex Protogenie Deucalionis filia. Dardanus ex Electra Atlantis filia. Lacedaemon ex Taygete Atlantis filia. Tantalus ex Plutone Himantis filia. Aeacus ex Aegina Asopi filia. Aegipan ex capra. +Boetis+
4 Arcada ex Callisto Lycaonis filia. [Etolus ex Protogenia Deucalionis filia]. Pirithous ex Dia Deionei filia.

0 Comentarios:
Publicar un comentario