TEXTOS PARA TRADUCIR: ORACIONES DE PARTICIPIO

Antonio proscribe a Cicerón. Éste intenta huir. Antonius Ciceronem iamdiu sibi inimicum proscripsit. Qua re audita, Cicero fugit in villam quae mari proxima erat et navem conscendit.

El cónsul Flaminio se lanza al combate sin atender a los presagios
Bello Punico secundo C. Flaminius consul neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei publicae. Exercitum primum lustravit, deinde castra moverat.

Campaña de César en las Galias
C. Iulius Caesar cum L. Bibulo consul factus est. Decreta est ei Gallia cum legionibus decem. Is primo vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur.

César emprende una marcha con su ejército
Caesar, signo profectionis dato, exercitum educit, duplicatoque eius diei itinere, octo milia pasuum ex eo loco procedit.

Rodea un amplio espacio para apacentar el ganado
Castellis enim XXIII effectis, XV milia pasuum circuitu locum amplexus, hoc spatio pabulabatur; multaque erant in eo spatio sata, quibus interim iumenta pasceret.

Los generales de Darío mueren como valientes
Circa currum Darii iacebant nobilissimi duces, ante oculos regis egregia morte defuncti; omnes dimicantes procubuerant, adverso corpore vulneribus acceptis.

Los bárbaros, aterrorizados, huyen
Clamorem hostium barbari tolerare non potuerunt, omnesque, effusis habenis -namque equestris acies erat- capessunt fugam.

Ante la llegada de la caballería, Casio se retira a las montañas
Equitatus regis ad castra Caesaris advolavit. Tum timore perterritus Casius, cognito regis adventu, se convertit ad montes qui Thesaliam cingunt.

Vuelta a la Galia
His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur.

Actitud de Escipión haciéndose llamar general 
His temporibus Scipio, detrimentis circa montem Amanum acceptis, sese imperatorem appellaverat. Quo facto, civitatibus tyrannisque magnas imperaverat pecunias.

Alejandro Magno: su deseo de gloria y el respeto a su padre
Macedoniae tyrannus fuit Alexander. A pueritia  iam de gloria loquebatur. In patrem amoris plenus, omnem per vitam illius effigiem sub oculis habuit.

Rómulo pacta con el rey Tacio, acoge a los sabinos y funda el Senado
Romulus cum Tatio foedus percussit et Sabinos in urbem recepit. Centum ex senioribus elegit qui, ob senilem aetatem, Senatus vocati sunt.

Alejandro llega al río Licus y muchos fugitivos se arrojan al río
Alexander, inhibito suorum impetu, ad amnem Lycum pervenerat. Ibi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem et plerique in flumen se praecipitaverant.

A causa del ataque de Aníbal a Sagunto, los romanos envían una embajada a Cartago
Amilcare mortuo, Hannibal causam belli quaerens Saguntum, urbem Romanis foederatam,evertit. Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui populi Romani querimonias deferrent.

Combate de una escuadra griega con la del rey de Persia
At classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium, inter Euboeam continentemque terram, cum classiariis regis conflixit.

Dotes de Pericles como gobernante y como hombre
Athenis praeerat vir unus, qui civilem scientiam summae humanitati et exquisitam comitatem gravissimae animi firmitati adiungebat. Is fuit Pericles, Xanthipi filius, magnus vir, summusorator.

El emperador Aureliano reorganiza unas provincias romanas
Aurelianus abductos Romanos ex urbibus et agris Daciae, in mediam Moesiam collocavit appellavitque eam provinciam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit.

Los belgas se dirigen a los campamentos de César y ponen los suyos cerca
Belgae, omnibus vicis aedificiisque incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderuntatque non longe ab iis sua castra posuerunt.

César se reúne en Rímini con los tribunos y con las legiones
Caesar, cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit; reliquas legiones ex hibernis evocat.

César se encamina hacia el reino de Casivelauno, cerca del Támesis
Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim in fines Cassivelauni exercitum ducit; hoc flumen uno omnino loco pedibus transiri potest.

César recibe rehenes y armas y la sumisión de los suesiones y luego se dirige a los belovacos
Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem Suessiones accepit exercitumque in Bellovacos ducit.

0 Comentarios: