Los Atuatucos no ayudan a los Nervios
Atuatuci, hac pugna nuntiata, domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis, sua omnia in unum oppidum contulerunt.
Bellum Gallicum, II, XXIX.
César se apodera de una ciudad enemiga
Occisis hominum milibus quattuor, reliqui in oppidum venerunt. Postridie eius diei, refractis portis atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
Bellum Gallicum, II, XL.
Los nuestros rechazan a los Morinos y Menapios
Morini Menapiique subito ex omnibus partibus evolaverunt, et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et, compluribus interfectis, paucos ex suis deperdiderunt.
Bellum Gallicum, III, XXVIII.
La caballería de César rechaza al enemigo
Equites hostium essedariique acriter cum equitatu nostro in itinere conflixerunt; tamen nostri omnibus partibus superiores fuerunt atque eos in silvas collesque compulerunt; sed compluribus interfectis hostibus, cupidius insecuti, non nullos ex suis amiserunt.
Bellum Gallicum, V, XV.
Los bárbaros atacan nuestro campamento
Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt. Celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta, ad castra venerunt.
Bellum Gallicum, IV, XXXIV.
Los soldados de César se defienden valientemente
Qua re nuntiata, Caesar omnem equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque fortissime pugnaverunt et, paucis vulneribus acceptis, complures ex his occiderunt.
Bellum Gallicum, IV, XXXVII.
César llega a tiempo de ayudar a los suyos
Perturbatis nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, suo loco se continuit et, brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit.
Bellum Gallicum, IV, XXXIV.
Posición de las legiones
Hoc facto, duabus legionibus in castris relictis, quas proxime conscripserat, reliquas legiones pro castris constituit; deinde vidit ab hostibus legiones premi.
Bellum Gallicum, II, VIII.
Ariovisto y sus soldados intentan atravesar el río
Ibi perpauci tranare contenderunt aut, lintribus inventis, sibi salutem reppererunt; in his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus, ea profugit.
Bellum Gallicum, I, LIII.
César se hace a la mar y divisa Bretaña
His rebus gestis, ipse, cum quinque legionibus et pari numero equitum quem in continente reliquerat, ad solis occasum naves solvit. Orta luce, sub sinistra Britanniam conspexit.
Bellum Gallicum, V, III.
Los sitiados de Alesia
At ii, qui Alesiae obsidebantur, praeterita die qua auxilia suorum exspectabant, de sua fortuna consultabant. In his erat angustiis res.
Bellum Gallicum, VII, LXXVII.
César se prepara a impedir el paso de los Helvecios
Interea ea legione quam secum habebat militibusque qui ex provincia convenerant murum fossamque perducit. Eo opere perfecto, praesidia disponit, castella communit.
Bellum Gallicum, I, VIII.
Los bárbaros vencen a los romanos
Tum vero, suo more, victoriam conclamant atque ululatum tollunt, impetuque in nostros facto, ordines perturbant. Ibi L. Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra recipiunt, unde erant egressi.
Bellum Gallicum, V, XXXVII.
Orden de marcha en el ejército de César
Caesar, equitatu praemisso, subsequebatur omnibus copiis; sex legiones expeditas secum ducebat; post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant.
Bellum Gallicum, II, XIX.
Los enemigos esperan a los romanos emboscados
At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, conlocatis insidiis bipertito in silvis, opportuno atque occulto loco, a milibus passuum circiter duobus, Romanorum adventum exspectabant.
Bellum Gallicum, V, XXXVII.
El senado manda celebrar los triunfos de César
Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His rebus gestis, ex litteris Caesaris dierum viginti supplicatio a Senatu decreta est.
Bellum Gallicum, V, XXXVIII.
Los soldados romanos resisten el ataque y se fortifican
Hostes postero die, multo maioribus coactis copiis, castra oppugnant, fossam complent. Eadem ratione qua pridie ab nostris resistitur . Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur.
Bellum Gallicum, V, XL.
César llega al territorio de los Ubios
Caesar, paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis, frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit, atque, his auxilium suum pollicitus, si ab Suevis premerentur, haec ab iis cognovit.
Bellum Gallicum, IV, XIX.
Combate entre los germanos y nuestros soldados
At Germani, celeriter ex consuetudine sua phalange facta, impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri milites, qui in phalanges insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent.
Bellum Gallicum, I, LII.
Las naves se hacen a la mar
His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniam ventum, naves decem et octo, de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni
ventu solverunt.
Bellum Gallicum, IV, XXVIII.
Selección de textos realizada por el departamento de Latín del IES Diego de Pravés
0 Comentarios:
Publicar un comentario